Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Nehemiæ


11 Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem ; reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem, qui habitaturi essent in Jerusalem, civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.

2 Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.

3 Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.

4 Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin. De filiis Juda : Athaias, filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel, de filiis Phares :

5 Maasia, filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Joiarib, filius Zachariæ, filius Silonitis :

6 Omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.

7 Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum, filius Mosollam, filius Joed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia ;

8 Et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,

9 Et Joel, filius Zechri, præpositus eorum ; et Judas, filius Senua, super civitatem secundus.

10 Et de sacerdotibus : Idaia, filius Joarib, Jachin,

11 Saraia, filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob, princeps domus Dei,

12 Et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia, filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,

13 Et fratres ejus, principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai, filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,

14 Et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo ; et præpositus eorum Zabdiel, filius potentium.

15 Et de levitis : Semeia, filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni ;

16 Et Sabathai, et Jozabed, super omnia opera, quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus levitarum.

17 Et Mathania, filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum, et ad confitendum in oratione ; et Becbecia, secundus de fratribus ejus, et Abda, filius Samua, filius Galal, filius Idithun.

18 Omnes levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.

19 Et janitores : Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia : centum septuaginta duo.

20 Et reliqui ex Israel sacerdotes, et levitæ, in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.

21 Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel ; et Siaha, et Gaspha de Nathinæis.

22 Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi, filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.

23 Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos.

24 Et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara, filii Juda, in manu regis, juxta omne verbum populi,

25 Et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe, et in filiabus ejus, et in Dibon et in filiabus ejus ; et in Cabseel et in viculis ejus,

26 Et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth,

27 Et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,

28 Et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus,

29 Et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,

30 Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.

31 Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus ;

32 Anathoth, Nob, Anania,

33 Asor, Rama, Gethaim,

34 Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,

35 Et Ono, valle artificum.

36 Et de levitis portiones Judæ et Benjamin.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit