Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Nahum


3 Væ civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena, non recedet a te rapina.

2 Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis, et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis ;

3 Et micantis gladii, et fulgurantis hastæ, et multitudinis interfectæ, et gravis ruinæ ; nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis.

4 Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ et gratæ, et habentis maleficia, quæ vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis ;

5 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam.

6 Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum.

7 Et erit : omnis, qui viderit te, resiliet a te, et dicet : Vastata est Ninive ; quis commovebit super te caput ? unde quæram consolatorem tibi ?

8 Numquid melior es Alexandria populorum, quæ habitat in fluminibus ? aquæ in circuitu ejus ; cujus divitiæ, mare ; aquæ muri ejus.

9 Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis ; Aphrica et Libyes fuerunt in auxilio tuo.

10 Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem ; parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus.

11 Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta ; et tu quæres auxilium ab inimico.

12 Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum grossis suis ; si concussæ fuerint, cadent in os comedentis.

13 Ecce populus tuus mulieres in medio tui ; inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ, devorabit ignis vectes tuos.

14 Aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas ; intra in lutum, et calca, subigens tene laterem.

15 Ibi comedet te ignis ; peribis gladio, devorabit te ut bruchus ; congregare ut bruchus ; multiplicare ut locusta.

16 Plures fecisti negotiationes tuas quam stellæ sint cæli ; bruchus expansus est, et avolavit.

17 Custodes tui quasi locustæ ; et parvuli tui quasi locustæ locustarum, quæ considunt in sepibus in die frigoris ; sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint.

18 Dormitaverunt pastores tui, rex Assur ; sepelientur principes tui ; latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget.

19 Non est obscura contritio tua, pessima est plaga tua ; omnes qui audierunt auditionem tuam, compresserunt manum super te ; quia super quem non transiit malitia tua semper ?



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit