Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Michææ


4 Et erit : In novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium, et sublimis super colles ; et fluent ad eum populi,

2 Et properabunt gentes multæ, et dicent : Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus ; quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem.

3 Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum ; et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones ; non sumet gens adversus gentem gladium ; et non discent ultra belligerare.

4 Et sedebit vir subtus vitem suam, et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat ; quia os Domini exercituum locutum est.

5 Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui ; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in æternum et ultra.

6 In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem ; et eam, quam ejeceram, colligam ; et quam afflixeram ;

7 Et ponam claudicantem in reliquias ; et eam, quæ laboraverat, in gentem robustam ; et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in æternum.

8 Et tu turris gregis nebulosa filiæ Sion usque ad te veniet ; et veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem.

9 Nunc quare mœrore contraheris ? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem ?

10 Dole, et satage filia Sion quasi parturiens ; quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem, ibi liberaberis ; ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.

11 Et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt : Lapidetur ; et aspiciat in Sion oculus noster.

12 Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus ; quia congregavit eos quasi fœnum areæ.

13 Surge, et tritura filia Sion ; quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam æreas ; et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universæ terræ.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit