Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Michææ


2 Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris ; in luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.

2 Et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et rapuerunt domos ; et calumniabantur virum, et domum ejus ; virum, et hæreditatem ejus.

3 Idcirco hæc dicit Dominus : Ecce ego cogito super familiam istam malum ; unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi, quoniam tempus pessimum est.

4 In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium : Depopulatione vastati sumus ; pars populi mei commutata est ; quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat ?

5 Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini.

6 Ne loquamini loquentes : Non stillabit super istos, non comprehendet confusio.

7 Dicit domus Jacob : Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus ? Nonne verba mea bona sunt cum eo, qui recte graditur ?

8 Et e contrario populus meus in adversarium consurrexit ; desuper tunica pallium sustulistis ; et eos, qui transibant simpliciter, convertistis in bellum.

9 Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum ; a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.

10 Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem ; propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima.

11 Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer ; stillabo tibi in vinum, et in ebrietatem ; et erit super quem stillatur populus iste.

12 Congregatione congregabo Jacob totum te ; in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum, tumultuabuntur a multitudine hominum.

13 Ascendet enim pandens iter ante eos ; divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam ; et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit