Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Malachiæ


4 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus : et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipula ; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem, et germen.

2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus ; et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

3 Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, qua ego facio, dicit Dominus exercituum.

4 Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel præcepta, et judicia.

5 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

6 Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum ; ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit