Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Lamentationes


2 ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion ; projecit de cælo in terram inclytam Israël, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui.

2 BETH. Præcipitavit Dominus, nec pepercit, omnia speciosa Jacob ; destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram ; polluit regnum, et principes ejus.

3 GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel ; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici ; et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro.

4 DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis ; et occidit omne, quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion, effudit quasi ignem indignationem suam ;

5 HE. Factus est Dominus velut inimicus ; præcipitavit Israel, præcipitavit omnia mœnia ejus ; dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.

6 VAU. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum ; oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem, et sabbatum ; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui regem, et sacerdotem.

7 ZAIN. Repulit Dominus altare suum, maledixit sanctificationi suæ ; tradidit in manu inimici muros turrium ejus ; vocem dederunt in domo Domini, sicut in die solemni.

8 HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion ; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione ; luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.

9 TETH. Defixæ sunt in terra portæ ejus ; perdidit, et contrivit vectes ejus ; regem ejus et principes ejus in gentibus ; non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino.

10 IOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion ; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis, abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.

11 CAPH. Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea ; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus, et lactens in plateis oppidi.

12 LAMED. Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis ; cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.

13 MEM. Cui comparabo te ? vel cui assimilabo te filia Jerusalem ? cui exæquabo te, et consolabor te virgo, filia Sion ? magna est enim velut mare contritio tua ; quis medebitur tui ?

14 NUN. Prophetæ tui viderunt tibi falsa, et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent ; viderunt autem tibi assumptiones falsas et ejectiones.

15 SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam ; sibilaverunt, et moverunt caput suum super filiam Jerusalem : Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ ?

16 PHE. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui ; sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt : Devorabimus ; en ista est dies, quam exspectabamus ; invenimus, vidimus.

17 AIN. Fecit Dominus quæ cogitavit, complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis ; destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.

18 SADE. Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion : Deduc quasi torrentem lacrimas per diem, et noctem ; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.

19 COPH. Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum ; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini ; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.

20 RES. Vide Domine, et considera quem vindemiaveris ita ; ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos, et propheta ?

21 SIN. Jacuerunt in terra foris, puer, et senex ; virgines meæ, et juvenes mei ceciderunt in gladio ; interfecisti in die furoris tui ; percussisti, nec misertus es.

22 THAU. Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu, et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur ; quos educavi, et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit