Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Lamentationes

PROLOGUS n




1 ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo ; facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo.

2 BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus ; non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.

3 GHIMEL. Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem ; omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.

4 DALETH. Viæ Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem ; omnes portæ ejus destructæ ; sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.

5 HE. Facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt ; quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus ; parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.

6 VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua ; et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.

7 ZAIN. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator ; viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.

8 HETH. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus ; ipsa autem gemens conversa est retrorsum.

9 TETH. Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem ; vide Domine afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.

10 IOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus ; quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.

11 CAPH. Omnis populus ejus gemens, et quærens panem ; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis.

12 LAMED. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ; quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die iræ furoris sui.

13 MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me ; expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.

14 NUN. Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo ; infirmata est virtus mea ; dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere.

15 SAMECH. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus, ut contereret electos meos ; torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda.

16 AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas ; quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam ; facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.

17 PHE. Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam ; mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.

18 SADE. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi ; audite obsecro universi populi, et videte dolorem meum ; virgines meæ, et juvenes mei abierunt in captivitatem.

19 COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei, et senes mei in urbe consumpti sunt ; quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.

20 RES. Vide Domine quoniam tribulor, conturbatus est venter meus ; subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum ; foris interfecit gladius, et domi mors similis est.

21 SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti ; adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.

22 THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te ; et vindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas ; multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.



[1] Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israel, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem, et amaro animo suspirans, et ejulans dixit :


Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit