Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Judicum


12 Ecce autem in Ephraim orta est seditio ; nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte : Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum ? Igitur incendemus domum tuam.

2 Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens ; vocavique vos, ut præberetis mihi auxilium, et facere noluistis.

3 Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in prælium ?

4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim ; percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat : Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse.

5 Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis, per quæ Ephraim reversurus erat ; cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset : Obsecro ut me transire permittatis, dicebant ei Galaaditæ : Numquid Ephrathæus es ? quo dicente : Non sum,

6 Interrogabant eum : Dic ergo : Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat : Sibboleth ; eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.

7 Judicavit itaque Jephte Galaadites Israel sex annis ; et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad.

8 Post hunc judicavit Israel Abesan de Bethlehem.

9 Qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israel ;

10 Mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem.

11 Cui successit Ahialon Zabulonites, et judicavit Israel decem annis :

12 Mortuusque est, ac sepultus in Zabulon.

13 Post hunc judicavit Israel Abdon, filius Illel, Pharathonites,

14 Qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israel octo annis,

15 Mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit