Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Josue


19 Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas ; fuitque hæreditas

2 Eorum in medio possessionis filiorum Juda : Bersabee, et Sabee, et Molada,

3 Et Hasersual, Bala, et Asem,

4 Et Eltholad, Bethul, et Harma,

5 Et Siceleg, et Bethmarchaboth, et Hasersusa

6 Et Bethlebaoth, et Sarohen ; civitates tredecim, et villæ earum.

7 Ain, et Remmon, et Athar, et Asan ; civitates quatuor, et villæ earum ;

8 Omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalath-Beer-Ramath contra australem plagam. Hæc est hæreditas filiorum Simeon juxta cognationes suas,

9 In possessione et funiculo filiorum Juda, quia major erat. Et idcirco filii Simeon possederunt in medio hæreditatis eorum.

10 Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas ; factus est terminus possessionis eorum usque Sarid ;

11 Ascenditque de mari, et Merala, et pervenit in Debbaseth, usque ad torrentem qui est contra Jeconam.

12 Et revertitur de Sared contra orientem in fines Ceseleth-Thabor ; et egreditur ad Dabereth, ascenditque contra Japhie.

13 Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Geth-Hepher et Thacasin ; et egreditur in Remmon, Amthar et Noa.

14 Et circuit ad aquilonem Hanathon ; suntque egressus ejus vallis Jephthael,

15 Et Cateth, et Naalol, et Semeron, et Jedala, et Bethlehem ; civitates duodecim, et villæ earum.

16 Hæc est hæreditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum.

17 Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas ;

18 Fuitque ejus hæreditas : Jezrael et Casaloth, et Sunem,

19 Et Hapharaim, et Seon, et Anaharath,

20 Et Rabboth, et Cesion, Abes,

21 Et Rameth, et Engannim, et Enhadda, et Bethpheses.

22 Et pervenit terminus ejus usque Thabor, et Sehesima, et Bethsames ; eruntque exitus ejus Jordanis ; civitates sedecim, et villæ earum.

23 Hæc est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum.

24 Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas ;

25 Fuitque terminus eorum : Halcath, et Chali, et Beten, et Axaph,

26 Et Elmelech, et Amaad, et Messal ; et pervenit usque ad Carmelum maris, et Sihor, et Labanath,

27 Ac revertitur contra orientem Beth-Dagon ; et pertransit usque Zabulon et vallem Jephthaël contra aquilonem in Bethemec et Nehiel. Egrediturque ad lævam Cabul,

28 Et Abran, et Rohob, et Hamon, et Cana, usque ad Sidonem magnam.

29 Revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Hosa ; eruntque exitus ejus in mare de funiculo Achziba,

30 Et Amma, et Aphec, et Rohob ; civitates viginti duæ, et villæ earum.

31 Hæc est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum.

32 Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas ;

33 Et cœpit terminus de Heleph et Elon in Saananim, et Adami, quæ est Neceb, et Jebnael usque Lecum : et egressus eorum usque ad Jordanem ;

34 Revertiturque terminus contra occidentem in Azanoth-Thabor, atque inde egreditur in Hucuca, et pertransit in Zabulon contra meridiem, et in Aser contra occidentem, et in Juda ad Jordanem contra ortum solis.

35 Civitates munitissimæ : Assedim, Ser, et Emath, et Reccath, et Cenereth,

36 Et Edema, et Arama, Asor,

37 Et Cedes, et Edrai, Enhasor,

38 Et Jeron, et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames ; civitates decem et novem, et villæ earum.

39 Hæc est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum.

40 Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima ;

41 Et fuit terminus possessionis ejus Sara et Esthaol, et Hir-Semes, id est, civitas solis.

42 Selebin, et Ajalon, et Jethela,

43 Elon, et Themna, et Acron,

44 Elthece, Gebbethon, et Balaath,

45 Et Jud, et Bane, et Barach, et Gethremmon,

46 Et Mejarcon, et Arecon, cum termino qui respicit Joppen,

47 Et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam ; et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesem-Dan, ex nomine Dan patris sui.

48 Hæc est possessio tribus filiorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum.

49 Cumque complesset sorte dividere terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israel possessionem Josue, filio Nun, in medio sui,

50 Juxta præceptum Domini, urbem quam postulavit Thamnath-Saraa in monte Ephraim ; et ædificavit civitatem, habitavitque in ea.

51 Hæ sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum, ac tribuum filiorum Israel, in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii, partitique sunt terram.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit