Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Jeremiæ


45 Verbum, quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriæ, cum scripsisset verba hæc in libro ex ore Jeremiæ, anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens :

2 Hæc dicit Dominus Deus Israel ad te Baruch ;

3 Dixisti : Væ misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo ; laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.

4 Hæc dicit Dominus : Sic dices ad eum : Ecce quos ædificavi, ego destruo ; et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc :

5 Et tu quæris tibi grandia ? noli quærere ; quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus ; et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis, ad quæcumque perrexeris.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit