Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Jeremiæ


35 Verbum, quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens :

2 Vade ad domum Rechabitarum ; et loquere eis, et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.

3 Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiæ filii Habsaniæ, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum ;

4 Et introduxi eos in domum Domini ad gazophylacium filiorum Hanan, filii Jegedeliæ hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiæ filii Sellum, qui erat custos vestibuli.

5 Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices ; et dixi ad eos : Bibite vinum.

6 Qui responderunt : Non bibemus vinum ; quia Jonadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens : Non bibetis vinum vos, et filii vestri usque in sempiternum ;

7 Et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis ; sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terræ, in qua vos peregrinamini.

8 Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus, quæ præcepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos, et mulieres nostræ, filii, et filiæ nostræ ;

9 Et non ædificaremus domos ad habitandum ; et vineam, et agrum, et sementem non habuimus ;

10 Sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia, quæ præcepit nobis Jonadab pater noster.

11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus : Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldæorum, et a facie exercitus Syriæ ; et mansimus in Jerusalem.

12 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :

13 Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel : Vade, et dic viris Juda, et habitatoribus Jerusalem : Numquid non recipietis disciplinam ut obediatis verbis meis, dicit Dominus ?

14 Prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab, quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum ; et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt præcepto patris sui ; ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.

15 Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo, mittensque et dicens : Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra ; et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos ; et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris ; et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.

16 Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris sui, quod præceperat eis ; populus autem iste non obedivit mihi.

17 Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel : Ecce ego adducam super Juda, et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt ; vocavi illos, et non responderunt mihi.

18 Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias : Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel : Pro eo quod obedistis præcepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa, quæ præcepit vobis ;

19 Propterea hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel : Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit