Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Jeremiæ


31 In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum.

2 Hæc dicit Dominus : Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio ; vadet ad requiem suam Israel.

3 Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te ; ideo attraxi te, miserans.

4 Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israel ; adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium.

5 Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ ; plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt.

6 Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim : Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.

7 Quia hæc dicit Dominus : Exultate in lætitia, Jacob, et hinnite contra caput gentium ; personate, et canite, et dicite : Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel !

8 Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terræ : inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et pariens simul, cœtus magnus revertentium huc.

9 In fletu venient, et in misericordia reducam eos ; et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est.

10 Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quæ procul sunt, et dicite : Qui dispersit Israel congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum.

11 Redemit enim Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris.

12 Et venient, et laudabunt in monte Sion ; et confluent ad bona Domini, super frumento, et vino, et oleo, et fœtu pecorum et armentorum ; eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient.

13 Tunc lætabitur virgo in choro, juvenes et senes simul ; et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo.

14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.

15 Hæc dicit Dominus : Vox in excelso audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt ;

16 Hæc dicit Dominus : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici ;

17 Et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos.

18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem : Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus ; converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus.

19 Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam ; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ.

20 Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! Quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum ; miserans miserebor ejus, ait Dominus.

21 Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines ; dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti ; revertere, virgo Israel ! revertere ad civitates tuas istas.

22 Usquequo deliciis dissolveris filia vaga ? quia creavit Dominus novum super terram ; FEMINA CIRCUMDABIT VIRUM.

23 Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel : Adhuc dicent verbum istud in terra Juda, et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum : Benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiæ, mons sanctus :

24 Et habitabunt in eo Judas, et omnes civitates ejus simul ; agricolæ et minantes greges.

25 Quia inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi.

26 Ideo quasi de somno suscitatus sum ; et vidi, et somnus meus dulcis mihi.

27 Ecce dies veniunt, dicit Dominus ; et seminabo domum Israel et domum Juda semine hominum, et semine jumentorum.

28 Et sicut vigilavi super eos ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem ; sic vigilabo super eos ut ædificem, et plantem, ait Dominus.

29 In diebus illis non dicent ultra : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt.

30 Sed unusquisque in iniquitate sua morietur ; omnis homo, qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus.

31 Ecce dies venient, dicit Dominus ; et feriam domui Israel et domui Juda fœdus novum ;

32 Non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum in die, qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Ægypti, pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.

33 Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel ; post dies illos, dicit Dominus : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam ; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.

34 Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum ; omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus ; quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius.

35 Hæc dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis ; qui turbat mare, et sonant fluctus ejus, Dominus exercituum nomen illi.

36 Si defecerint leges istæ coram me, dicit Dominus : tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus.

37 Hæc dicit Dominus : Si mensurari potuerint cœli sursum, et investigari fundamenta terræ deorsum ; et ego abjiciam universum semen Israel propter omnia, quæ fecerunt, dicit Dominus.

38 Ecce dies veniunt, dicit Dominus ; et ædificabitur civitas Domino a turre Hananeel usque ad portam anguli.

39 Et exibit ultra norma mensuræ in conspectu ejus super collem Gareb ; et circuibit Goatha,

40 Et omnem vallem cadaverum, et cineris, et universam regionem mortis, usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portæ equorum orientalis, sanctum Domini ; non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit