Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Jeremiæ


23 Væ pastoribus, qui disperdunt et dilacerant gregem pascuæ meæ, dicit Dominus.

2 Ideo hæc dicit Dominus Deus Israel ad pastores, qui pascunt populum meum : Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis eos ; ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus.

3 Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris, ad quas ejecero eos illuc ; et convertam eos ad rura sua ; et crescent et multiplicabuntur.

4 Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos ; non formidabunt ultra, et non pavebunt ; et nullus quæretur ex numero, dicit Dominus.

5 Ecce dies veniunt, dicit Dominus ; et suscitabo David germen justum ; et regnabit rex, et sapiens erit ; et faciet judicium et justitiam in terra.

6 In diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter ; et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus justus noster.

7 Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra : Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Ægypti.

8 Sed : Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis, et de cunctis terris, ad quas ejeceram eos illuc ; et habitabunt in terra sua.

9 Ad prophetas : Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa mea ; factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus.

10 Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti ; factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis.

11 Propheta namque et sacerdos polluti sunt ; et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus.

12 Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris ; impellentur enim, et corruent in ea ; afferam enim super eos mala annum visitationis eorum, ait Dominus.

13 Et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem ; prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israel.

14 Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii ; et confortaverunt manus pessimorum ut non converteretur unusquisque a malitia sua ; facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha.

15 Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas : Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle ; a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram.

16 Hæc dicit Dominus exercituum : Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos ; visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.

17 Dicunt his, qui blasphemant me : Locutus est Dominus : Pax erit vobis ; et omni qui ambulat in pravitate cordis sui, dixerunt : Non veniet super vos malum.

18 Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit et audivit sermonem ejus ? quis consideravit verbum illius, et audivit ?

19 Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens ; super caput impiorum veniet.

20 Non revertetur furor Domini usque dum faciat, et usque dum compleat cogitationem cordis sui ; in novissimis diebus intelligetis consilium ejus.

21 Non mittebam prophetas, et ipsi currebant ; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.

22 Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis.

23 Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus ? et non Deus de longe ?

24 Si occultabitur vir in absconditis ; et ego non videbo eum, dicit Dominus ? numquid non cælum et terram ego impleo, dicit Dominus ?

25 Audivi quæ dixerunt prophetæ, prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes : Somniavi, somniavi.

26 Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui ?

27 Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum, quæ narrat unusquisque ad proximum suum ; sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal.

28 Propheta, qui habet somnium, narret somnium ; et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere ; quid paleis ad triticum, dicit Dominus ?

29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus ; et quasi malleus conterens petram ?

30 Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.

31 Ecce ego ad prophetas, ait Dominus ; qui assumunt linguas suas, et aiunt : Dicit Dominus.

32 Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus ; qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo, et in miraculis suis ; cum ego non misissem eos, nec mandassem eis, qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.

33 Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens : Quod est onus Domini ? dices ad eos : Vos estis onus ; projiciam quippe vos, dicit Dominus.

34 Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit : Onus Domini ; visitabo super virum illum, et super domum ejus.

35 Hæc dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum : Quid respondit Dominus ? et quid locutus est Dominus ?

36 Et onus Domini ultra non memorabitur ; quia onus erit unicuique sermo suus ; et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum Dei nostri.

37 Hæc dices ad prophetam : Quid respondit tibi Dominus ? et quid locutus est Dominus ?

38 Si autem onus Domini dixeritis ; propter hoc hæc dicit Dominus : Quia dixistis sermonem istum : Onus Domini ; et misi ad vos, dicens : Nolite dicere : Onus Domini.

39 Propterea ecce ego tollam vos portans, et derelinquam vos, et civitatem, quam dedi vobis, et patribus vestris a facie mea.

40 Et dabo vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam æternam, quæ numquam oblivione delebitur.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit