Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Jeremiæ


19 Hæc dicit Dominus : Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi, et a senioribus sacerdotum ;

2 Et egredere ad vallem filii Ennom, quæ est juxta introitum portæ fictilis ; et prædicabis ibi verba, quæ ego loquar ad te.

3 Et dices : Audite verbum Domini reges Juda, et habitatores Jerusalem ; hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel : Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis, qui audierit illam, tinniant aures ejus ;

4 Eo quod dereliquerint me, et alienum fecerint locum istum ; et libaverunt in eo diis alienis, quos nescierunt ipsi, et patres eorum, et reges Juda, et repleverunt locum istum sanguine innocentum.

5 Et ædificaverunt excelsa Baalim ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baalim ; quæ non præcepi, nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum.

6 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus : et non vocabitur amplius locus iste, Topheth, et vallis filii Ennom ; sed Vallis occisionis.

7 Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto ; et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quærentium animas eorum ; et dabo cadavera eorum escam volatilibus cœli, et bestiis terræ.

8 Et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum ; omnis, qui præterierit per eam, obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus.

9 Et cibabo eos carnibus filiorum suorum, et carnibus filiarum suarum ; et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum, et qui quærunt animas eorum.

10 Et conteres lagunculam in oculis virorum, qui ibunt tecum,

11 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum : Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari ; et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.

12 Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus ejus ; et ponam civitatem istam sicut Topheth.

13 Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immundæ ; omnes domus, in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cœli, et libaverunt libamina diis alienis.

14 Venit autem Jeremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum :

15 Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel : Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes ejus, universa mala, quæ locutus sum adversum eam ; quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit