Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Job


28 Habet argentum, venarum suarum principia : et auro locus est, in quo conflatur.

2 Ferrum de terra tollitur : et lapis solutus calore, in æs vertitur.

3 Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis, et umbram mortis.

4 Dividit torrens a populo peregrinante, eos, quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.

5 Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est.

6 Locus sapphiri lapides ejus, et glebæ illius aurum.

7 Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.

8 Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leæna.

9 Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.

10 In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus.

11 Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.

12 Sapientia vero ubi invenitur ? et quis est locus intelligentiæ ?

13 Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium.

14 Abyssus dicit : Non est in me : et mare loquitur : Non est mecum.

15 Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus.

16 Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonyco pretiosissimo, vel sapphiro.

17 Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.

18 Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus : trahitur autem sapientia de occultis.

19 Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia, nec tincturæ mundissimæ componetur.

20 Unde ergo sapientia venit ? et quis est locus intelligentiæ ?

21 Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque cœli latet.

22 Perditio et mors dixerunt : Auribus nostris audivimus famam ejus.

23 Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.

24 Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quæ sub cœlo sunt, respicit.

25 Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.

26 Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus :

27 Tunc vidit illam, et enarravit, et præparavit, et investigavit.

28 Et dixit homini : Ecce timor Domini, ipsa est sapientia : et recedere a malo, intelligentia.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit