Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Job

(Versiculus)

25 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :

2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.

3 Numquid est numerus militum ejus : et super quem non surget lumen illius ?

4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere ?

5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :

6 Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ?



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit