Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Job


3 Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,

2 Et locutus est :

3 Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo.

4 Dies ille vertatur in tenebras ; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.

5 Obscurent eum tenebræ, et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.

6 Noctem illam tenebrosus turbo possideat ; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.

7 Sit nox illa solitaria, nec laude digna ;

8 Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan ;

9 Obtenebrentur stellæ caligine ejus ; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ ;

10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.

11 Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii ?

12 Quare exceptus genibus ? cur lactatus uberibus ?

13 Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem ;

14 Cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines ;

15 Aut cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento ;

16 Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.

17 Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.

18 Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.

19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.

20 Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt ?

21 Qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum ;

22 Gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum.

23 Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris ?

24 Antequam comedam suspiro ; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus ;

25 Quia timor, quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.

26 Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ? et venit super me indignatio.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit