Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Jonae


3 Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens :

2 Surge, et vade in Niniven civitatem magnam ; et prædica in ea prædicationem, quam ego loquor ad te.

3 Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini ; et Ninive erat civitas magna itinere trium dierum.

4 Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius ; et clamavit, et dixit : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.

5 Et crediderunt viri Ninivitæ in Deum ; et prædicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis a majore usque ad minorem.

6 Et pervenit verbum ad regem Ninive ; et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.

7 Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens : Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam ; nec pascantur, et aquam non bibant.

8 Et operiantur saccis homines, et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate, quæ est in manibus eorum.

9 Quis scit si convertatur, et ignoscat Deus ; et revertatur a furore iræ suæ, et non peribimus ?

10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala ; et misertus est Deus super malitiam, quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit