Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Jonae


2 Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam ; et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus, et tribus noctibus.

2 Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis,

3 Et dixit : Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me ; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.

4 Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me ; omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.

5 Et ego dixi : Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum ; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.

6 Circumdederunt me aquæ usque ad animam ; abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.

7 Ad extrema montium descendi ; terræ vectes concluserunt me in æternum ; et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.

8 Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum ; ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum.

9 Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt.

10 Ego autem in voce laudis immolabo tibi ; quæcumque vovi, reddam pro salute Domino.

11 Et dixit Dominus pisci ; et evomuit Jonam in aridam.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit