Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Isaiæ


56 Hæc dicit Dominus : Custodite judicium, et facite justitiam ; quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur.

2 Beatus vir, qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud ; custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum.

3 Et non dicat filius advenæ, qui adhæret Domino, dicens : Separatione dividet me Dominus a populo suo ; et non dicat Eunuchus : Ecce ego lignum aridum.

4 Quia hæc dicit Dominus Eunuchis : Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quæ ego volui, et tenuerint fœdus meum ;

5 Dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus ; nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.

6 Et filios advenæ, qui adhærent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos ; omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem fœdus meum ;

7 Adducam eos in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ ; holocausta eorum, et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo ; quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis.

8 Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel : Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus.

9 Omnes bestiæ agri venite ad devorandum, universæ bestiæ saltus.

10 Speculatores ejus cæci omnes, nescierunt universi ; canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia.

11 Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem ; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam ; omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.

12 Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate ; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit