Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Isaiæ


53 Quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?

2 Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti ; non est species ei, neque decor ; et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum ;

3 Despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem ; et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.

4 Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum.

5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra ; disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus.

6 Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit ; et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.

7 Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum ; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.

8 De angustia, et de judicio sublatus est ; generationem ejus quis enarrabit ? quia abscissus est de terra viventium ; propter scelus populi mei percussi eum.

9 Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua ; eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus.

10 Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate ; si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.

11 Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur ; in scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.

12 Ideo dispertiam ei plurimos ; et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est ; et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit