Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Isaiæ


50 Hæc dicit Dominus : Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam ? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos ? ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.

2 Quia veni, et non erat vir ; vocavi, et non erat qui audiret ; numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere ? aut non est in me virtus ad liberandum ? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum ; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti.

3 Induam cœlos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.

4 Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est verbo ; erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.

5 Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico ; retrorsum non abii.

6 Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus ; faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me.

7 Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus ; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar.

8 Juxta est qui justificat me ; quis contradicet mihi ? stemus simul, quis est adversarius meus ? accedat ad me.

9 Ecce Dominus Deus auxiliator meus ; quis est qui condemnet me ? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comed eos.

10 Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui ? qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.

11 Ecce vos omnes accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis, quas succendistis : de manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit