Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Isaiæ


46 Confractus est Bel, contritus est Nabo ; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem.

2 Contabuerunt, et contrita sunt simul ; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit.

3 Audite me domus Jacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva.

4 Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo ; ego feci, et ego feram ; ego portabo, et salvabo.

5 Cui assimilastis me, et adæquastis, et comparastis me, et fecistis similem ?

6 Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis ; conducentes aurificem, ut faciat Deum ; et procidunt, et adorant.

7 Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo ; et stabit, ac de loco suo non movebitur ; sed et cum clamaverint ad eum, non audiet ; de tribulatione non salvabit eos.

8 Mementote istud, et confundamini ; redite, prævaricatores ad cor.

9 Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei.

10 Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.

11 Vocans ab Oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ ; et locutus sum, et adducam illud ; creavi, et faciam illud.

12 Audite me duro corde, qui longe estis a justitia.

13 Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit