Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Isaiæ


23 Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant : de terra Cethim revelatum est eis.

2 Tacete, qui habitatis in insula ; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te.

3 In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges ejus ; et facta est negotiatio gentium.

4 Erubesce, Sidon ; ait enim mare, fortitudo maris, dicens : Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.

5 Cum auditum fuerit in Ægypto, dolebunt cum audierint de Tiro ;

6 Transite maria, ululate, qui habitatis in insula !

7 Numquid non vestra hæc est, quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.

8 Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terræ ?

9 Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ.

10 Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi.

11 Manum suam extendit super mare, conturbavit regna ; Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus,

12 Et dixit : Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo, filia Sidonis ! in Cethim consurgens transfreta, ibi quoque non erit requies tibi.

13 Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit : Assur fundavit eam ; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam.

14 Ululate, naves maris ! quia devastata est fortitudo vestra.

15 Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis :

16 Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita ; bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.

17 Et erit post septuaginta annos : visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ.

18 Et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino : non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit