Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Isaiæ


20 In anno quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon, rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam ;

2 In tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens : Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.

3 Et dixit Dominus : Sicut ambulavit servus meus Isaias, nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam ;

4 Sic minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti, et transmigrationem Æthiopiæ, juvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ad ignominiam Ægypti.

5 Et timebunt, et confundentur ab Æthiopia spe sua, et ab Ægypto gloria sua.

6 Et dicet habitator insulæ hujus in die illa : Ecce hæc erat spes nostra ! ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum ! et quomodo effugere poterimus nos ?



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit