Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Isaiæ


12 Et dices in die illa : Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi ; conversus est furor tuus, et consolatus es me.

2 Ecce Deus salvator meus ; fiducialiter agam, et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.

3 Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris ;

4 Et dicetis in die illa : Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; notas facite in populis adinventiones ejus ; mementote quoniam excelsum est nomen ejus.

5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit ; annuntiate hoc in universa terra.

6 Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit