Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Habacuc


1 Onus, quod vidit Habacuc propheta.

2 Usquequo Domine clamabo, et non exaudies ? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis ?

3 Quare ostendisti mihi iniquitatem, et laborem, videre prædam, et injustitiam contra me ? et factum est judicium, et contradictio potentior.

4 Propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem judicium ; quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.

5 Aspicite in gentibus, et videte ; admiramini, et obstupescite ; quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.

6 Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram, et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua.

7 Horribilis, et terribilis est ; ex semetipsa judicium, et onus ejus egredietur.

8 Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis ; et diffundentur equites ejus ; equites namque ejus de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.

9 Omnes ad prædam venient, facies eorum ventus urens ; et congregabit quasi arenam, captivitatem.

10 Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt ; ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.

11 Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet ; hæc est fortitudo ejus dei sui.

12 Numquid non tu a principio Domine Deus meus, sancte meus, et non moriemur ? Domine in judicium posuisti eum ; et fortem, ut corriperes, fundasti eum.

13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris ; quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se ?

14 Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.

15 Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabitur et exsultabit ;

16 Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo ; quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus.

17 Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit