Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Genesis


16 Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos ; sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar,

2 Dixit marito suo : Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem ; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,

3 Tulit Agar ægyptiam ancillam suam, post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem ;

4 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam.

5 Dixitque Sarai ad Abram : Inique agis contra me ; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns quod conceperit, despectui me habet. Judicet Dominus inter me et te.

6 Cui respondens Abram : Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.

7 Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto,

8 Dixit ad illam : Agar ancilla Sarai, unde venis ? et quo vadis ? quæ respondit : A facie Sarai dominæ meæ ego fugio.

9 Dixitque ei angelus Domini : Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius.

10 Et rursum : Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine.

11 Ac deinceps : Ecce, ait, concepisti, et paries filium ; vocabisque nomen ejus Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.

12 Hic erit ferus homo, manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum ; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.

13 Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam : Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim : Profecto hic vidi posteriora videntis me.

14 Propterea appellavit puteum illum, Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.

15 Peperitque Agar Abræ filium ; qui vocavit nomen ejus Ismaël.

16 Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit