Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Ezechielis

(Versiculus)

37 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini ; et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus ;

2 Et circumduxit me per ea in gyro ; erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.

3 Et dixit ad me : Fili hominis putasne vivent ossa ista ? Et dixi : Domine Deus, tu nosti.

4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis ; et dices eis : Ossa arida audite verbum Domini.

5 Hæc dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.

6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem ; et dabo vobis spiritum, et vivetis, et scietis quia ego Dominus.

7 Et prophetavi sicut præceperat mihi ; factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio ; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.

8 Et vidi, et ecce super ea nervi, et carnes ascenderunt ; et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant.

9 Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum, vaticinare fili hominis, et dices ad spiritum : Hæc dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.

10 Et prophetavi sicut præceperat mihi ; et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt ; steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde.

11 Et dixit ad me : Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israel est ; ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.

12 Propterea vaticinare, et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris populus meus ; et inducam vos in terram Israel.

13 Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris popule meus ;

14 Et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis, et requiescere vos faciam super humum vestram ; et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.

15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

16 Et tu fili hominis sume tibi lignum unum ; et scribe super illud : Judæ, et filiorum Israel sociorum ejus ; et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph ligno Ephraim, et cunctæ domui Israel, sociorumque ejus.

17 Et adjunge illa, unum ad alterum tibi in lignum unum ; et erunt in unionem in manu tua.

18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?

19 Loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quæ sunt ei adjunctæ ; et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum ; et erunt unum in manu ejus.

20 Erunt autem ligna, super quæ scripseris in manu tua, in oculis eorum.

21 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt ; et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.

22 Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans ; et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna.

23 Neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis ; et salvos eos faciam de universis sedibus, in quibus peccaverunt, et emundabo eos ; et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.

24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum ; in judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea.

25 Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri ; et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum ; et David servus meus princeps eorum in perpetuum.

26 Et percutiam illis fœdus pacis, pactum sempiternum erit eis ; et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.

27 Et erit tabernaculum meum in eis ; et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.

28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit