Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Ezechielis


35 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :

3 Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, mons Seir ; et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.

4 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris ; et scies quia ego Dominus.

5 Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ.

6 Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus : quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur ; et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.

7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum ; et auferam de eo euntem, et redeuntem.

8 Et implebo montes ejus occisorum suorum ; in collibus tuis, et in vallibus tuis, atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.

9 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur ; et scietis quia ego Dominus Deus.

10 Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas ; cum Dominus esset ibi ;

11 Propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos ; et notus efficiar per eos cum te judicavero.

12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quæ locutus es de montibus Israel, dicens : Deserti nobis ad devorandum dati sunt.

13 Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra ; ego audivi.

14 Hæc dicit Dominus Deus : Lætante universa terra, in solitudinem te redigam.

15 Sicut gavisus es super hæreditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi ; dissipatus eris mons Seir, et Idumæa omnis ; et scient quia ego Dominus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit