Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Ezechielis


21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israel ;

3 Et dices terræ Israel : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum, et impium.

4 Pro eo autem quod occidi in te justum, et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab Austro usque ad aquilonem ;

5 Ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.

6 Et tu fili hominis ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.

7 Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ? dices : Pro auditu ; quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ ; ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.

8 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

9 Fili hominis propheta, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Loquere : Gladius, gladius exacutus est, et limatus.

10 Ut cædat victimas, exacutus est ; ut splendeat, limatus est ; qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.

11 Et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu ; iste exacutus est gladius, et iste limatus est ut sit in manu interficientis.

12 Clama, et ulula fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israel, qui fugerant ; gladio traditi sunt cum populo meo, idcirco plaude super femur,

13 Quia probatus est ; et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.

14 Tu ergo fili hominis propheta, et percute manu ad manum, et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum ; hic est gladius occisionis magnæ, qui obstupescere eos facit,

15 Et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad cædem.

16 Exacuere, vade ad dexteram, sive ad sinistram, quocumque faciei tuæ est appetitus.

17 Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam, ego Dominus locutus sum.

18 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

19 Et tu fili hominis pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis ; de terra una egredientur ambæ ; et manu capiet conjecturam, in capite viæ civitatis conjiciet.

20 Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.

21 Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas ; interrogavit idola, exta consuluit.

22 Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in cæde, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut ædificet munitiones.

23 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans ; ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.

24 Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ, et revelastis prævaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris ; pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.

25 Tu autem profane, impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita ;

26 Hæc dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam ; nonne hæc est, quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit ?

27 Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam ; et hoc non factum est donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.

28 Et tu fili hominis propheta, et dic : Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum, et dices : Mucro, mucro, evagina te ad occidendum, lima te ut interficias, et fulgeas,

29 Cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia ; ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita.

30 Revertere ad vaginam tuam in loco, in quo creatus es, in terra nativitatis tuæ judicabo te,

31 Et effundam super te indignationem meam ; in igne furoris mei sufflabo in te, daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.

32 Igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terræ, oblivioni traderis ; quia ego Dominus locutus sum.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit