Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Ezechielis


19 Et tu assume planctum super principes Israel,

2 Et dices : Quare mater tua leæna inter leones cubavit, in medio leunculorum enutrivit catulos suos ?

3 Et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est ; et didicit capere prædam, hominemque comedere.

4 Et audierunt de eo gentes, et non absque vulneribus suis ceperunt eum ; et adduxerunt eum in catenis in terram Ægypti.

5 Quæ cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus ; tulit unum de leunculis suis, leonem constituit eum.

6 Qui incedebat inter leones, et factus est leo ; et didicit prædam capere, et homines devorare ;

7 Didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere ; et desolata est terra, et plenitudo ejus a voce rugitus illius.

8 Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis, et expanderunt super eum rete suum, in vulneribus earum captus est.

9 Et miserunt eum in caveam, in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis ; miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israel.

10 Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est ; fructus ejus, et frondes ejus creverunt ex aquis multis.

11 Et factæ sunt ei virgæ solidæ in sceptra dominantium, et exaltata est statura ejus inter frondes ; et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum.

12 Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus ; marcuerunt, et arefactæ sunt virgæ roboris ejus ; ignis comedit eam.

13 Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti.

14 Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit ; et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium. Planctus est, et erit in planctum.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit