Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Ezechielis


12 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas ; qui oculos habent ad videndum, et non vident ; et aures ad audiendum, et non audiunt ; quia domus exasperans est.

3 Tu ergo fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis ; transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant ; quia domus exasperans est.

4 Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum ; tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.

5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem ; et egredieris per eum.

6 In conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris ; faciem tuam velabis, et non videbis terram ; quia portentum dedi te domui Israel.

7 Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus ; vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem ; et vespere perfodi mihi parietem manu ; et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.

8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :

9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans : Quid tu facis ?

10 Dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israel, quæ est in medio eorum.

11 Dic : Ego portentum vestrum ; quomodo feci, sic fiet illis ; in transmigrationem, et in captivitatem ibunt.

12 Et dux, qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur ; parietem perfodient ut educant eum ; facies ejus operietur ut non videat oculo terram.

13 Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea ; et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum ; et ipsam non videbit, ibique morietur.

14 Et omnes, qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus dispergam in omnem ventum ; et gladium evaginabo post eos.

15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.

16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia ; ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur ; et scient quia ego Dominus.

17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

18 Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione, et mœrore bibe.

19 Et dices ad populum terræ : Hæc dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Jerusalem in terra Israel : Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent ; ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium, qui habitant in ea.

20 Et civitates, quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta ; et scietis quia ego Dominus.

21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

22 Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel ? dicentium : In longum differentur dies et peribit omnis visio.

23 Ideo dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel : et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.

24 Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel.

25 Quia ego Dominus loquar : et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius ; sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.

26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

27 Fili hominis, ecce domus Israel dicentium : Visio, quam hic videt, in dies multos ; et in tempora longa iste prophetat.

28 Propterea dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus ; verbum ; quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit