Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Ezechielis


2 Hæc visio similitudinis gloriæ Domini ; et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis. Et dixit ad me : Fili hominis sta super pedes tuos, et loquar tecum.

2 Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos ; et audivi loquentem ad me,

3 Et dicentem : Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quæ recesserunt a me ; ipsi et patres eorum prævaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc.

4 Et filii dura facie, et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te ; et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus :

5 Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est ; et scient quia propheta fuerit in medio eorum.

6 Tu ergo fili hominis ne timeas eos, neque sermones eorum metuas ; quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas ; verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.

7 Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant ; quoniam irritatores sunt.

8 Tu autem fili hominis audi quæcumque loquor ad te ; et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est ; aperi os tuum et comede quæcumque ego do tibi.

9 Et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber ; et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus, et foris ; et scriptæ erant in eo lamentationes, et carmen, et væ.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit