Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Danielis


8 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,

2 Vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione ; vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

3 Et levavi oculus meos, et vidi ; et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea

4 Vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus ; fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.

5 Et ego intelligebam ; ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram ; porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.

6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ.

7 Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem ; et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei ; cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.

8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis ; cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cœli.

9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum ; et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.

10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem cœli ; et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.

11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est ; et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.

12 Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata ; et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.

13 Et audivi unum de sanctis loquentem ; et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti : Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis, quæ facta est ; et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur ?

14 Et dixit ei : Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti ; et mundabitur sanctuarium.

15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam ; ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.

16 Et audivi vocem viri inter Ulai, et clamavit, et ait : Gabriel fac intelligere istam visionem.

17 Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam ; cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me : Intellige fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.

18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram ; et tetigit me, et statuit me in gradu meo,

19 Dixitque mihi : Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis ; quoniam habet tempus finem suum.

20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.

21 Porro hircus caprarum, rex Græcorum est ; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.

22 Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo ; quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.

23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie et intelligens propositiones ;

24 Et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis ; et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum

25 Secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus ; et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos ; et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.

26 Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est ; tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.

27 Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies ; cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit