Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Canticum Canticorum


8 Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?

2 Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ ; ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.

3 Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

4 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

5 Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua ; ibi violata est genitrix tua.

6 Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

7 Aquæ multæ non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

8 Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est ?

9 Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.

10 Ego murus ; et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.

11 Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos ; tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.

12 Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.

13 Quæ habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam.

14 Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit