Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Canticum Canticorum


6 Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.

3 Pulchra es, amica mea, suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.

4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.

5 Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.

6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.

7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.

8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?

10 Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

11 Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.

12 Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere, ut intueamur te.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit