Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Amos


9 Vidi Dominum stantem super altare ; et dixit : Percute cardinem, et commoveantur superliminaria ; avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam ; non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit.

2 Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos ; et si ascenderint usque in cœlum, inde detraham eos.

3 Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos ; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos.

4 Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos ; et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum.

5 Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet ; et lugebunt omnes habitantes in ea ; et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius Ægypti.

6 Qui ædificat in cælo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ, Dominus nomen ejus.

7 Numquid non ut filii Æthiopum vos estis mihi, filii Israel, ait Dominus ? numquid non Israel ascendere feci de terra Ægypti ; et Palæstinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene ?

8 Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud a facie terræ ; verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus.

9 Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro ; et non cadet lapillus super terram.

10 In gladio morientur omnes peccatores populi mei ; qui dicunt : Non appropinquabit, et non veniet super nos malum.

11 In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit ; et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea, quæ corruerant, instaurabo ; et reædificabo illud sicut in diebus antiquis.

12 Ut possideant reliquias Idumææ, et omnes nationes, eo quod invocatum sit nomen meum super eos ; dicit Dominus faciens hæc.

13 Ecce dies veniunt, dicit Dominus ; et comprehendet arator messorem, et calcator uvæ mittentem semen ; et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colli culti erunt.

14 Et convertam captivitatem populi mei Israel ; et ædificabunt civitates desertas, et inhabitabunt ; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum ; et facient hortos, et comedent fructus eorum.

15 Et plantabo eos super humum suam ; et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit