Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Amos


8 Hæc ostendit mihi Dominus Deus ; et ecce uncinus pomorum.

2 Et dixit : Quid tu vides Amos ? Et dixi : Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me : Venit finis super populum meum Israel ; non adjiciam ultra ut pertranseam eum.

3 Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus ; multi morientur ; in omni loco projicietur silentium.

4 Audite hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ,

5 Dicentes : Quando transibit mensis, et venundabimus merces ; et sabbatum, et aperiemus frumentum ; ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas,

6 Ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus ?

7 Juravit Dominus in superbiam Jacob : Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum.

8 Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator ejus ; et ascendet quasi fluvius universus, et ejicicetur, et defluet, quasi rivus Ægypti ?

9 Et erit in die illa, dicit Dominus Deus ; occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis ;

10 Et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum ; et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium ; et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum.

11 Ecce dies veniunt, dicet Dominus ; et mittam famem in terram ; non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini.

12 Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem ; circuibunt quærentes verbum Domini, et non invenient.

13 In die illa deficient virgines pulchræ, et adolescentes in siti.

14 Qui jurant in delicto Samariæ, et dicunt : Vivit Deus tuus Dan ; et vivit via Bersabee, et cadent, et non resurgent ultra.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit