Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Amos


7 Hæc ostendit mihi Dominus Deus ; et ecce fictor locustæ in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis.

2 Et factum est ; cum consummasset comedere herbam terræ, dixi : Domine Deus propitius esto, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est ?

3 Misertus est Dominus super hoc : Non erit, dixit Dominus.

4 Hæc ostendit mihi Dominus Deus ; et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus ; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem.

5 Et dixi : Domine Deus quiesce, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est ?

6 Misertus est Dominus super hoc : Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus.

7 Hæc ostendit mihi Dominus. Et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu ejus trulla cæmentarii.

8 Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Amos ? Et dixi : Trullam cæmentarii. Et dixit Dominus : Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel ; non adjiciam ultra superinducere eum.

9 Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israel desolabuntur ; et consurgam super domum Jeroboam in gladio.

10 Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Jeroboam regem Israel, dicens : Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel ; non poterit terra sustinere universos sermones ejus.

11 Hæc enim dicit Amos : In gladio morietur Jeroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua ;

12 Et dixit Amasias ad Amos : Qui vides, gradere, fuge in terram Juda ; et comede ibi panem, et prophetabis ibi.

13 Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes ; quia sanctificatio regis est, et domus regni est.

14 Responditque Amos, et dixit ad Amasiam : Non sum propheta, et non sum filius prophetæ ; sed armentarius ego sum vellicans sycomoros.

15 Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me : Vade propheta ad populum meum Israel.

16 Et nunc audi verbum Domini : Tu dicis : Non prophetabis super Israel, et non stillabis super domum idoli.

17 Propter hoc hæc dicit Dominus : Uxor tua in civitate fornicabitur ; et filii tui, et filiæ tuæ in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur ; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit