Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Amos


1 Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue ; quæ vidit super Israel in diebus Oziæ regis Juda, et in diebus Jeroboam filii Joas regis Israel, ante duos annos terræmotus.

2 Et dixit : Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam ; et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli.

3 Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum ; eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad.

4 Et mittam ignem in domum Azael, et devorabit domos Benadad.

5 Et conteram vectem Damasci ; et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis ; et transferetur populus Syriæ Cyrenen, dicit Dominus.

6 Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Gazæ, et super quatuor non convertam eum ; eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumæa.

7 Et mittam ignem in murum Gazæ, et devorabit ædes ejus.

8 Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone ; et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus.

9 Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Tyri, et super quatuor non convertam eum ; eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumæa, et non sint recordati fœderis fratrum.

10 Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit ædes ejus.

11 Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum ; eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem.

12 Mittam ignem in Theman ; et devorabit ædes Bosræ.

13 Hæc dicit Dominus : Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quatuor non convertam eum ; eo quod dissecuerit prægnantes Galaad ad dilatandum terminum suum.

14 Et succendam ignem in muro Rabba ; et devorabit ædes ejus in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis.

15 Et ibit Melchom in captivitatem, ipse, et principes ejus simul, dicit Dominus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit