Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Aggæi


2 In die vigesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis.

2 In septimo mense, vigesima et prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, dicens :

3 Loquere ad Zorobabel filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum filium Josedec sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens :

4 Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima ? et quid vos videtis hanc nunc ? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris ?

5 Et nunc confortare Zorobabel, dicit Dominus ; et confortare Jesu fili Josedec sacerdos magne, et confortare omnis populus terræ, dicit Dominus exercituum ; et facite (quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum)

6 Verbum quod pepigi vobiscum cum egrederemini de terra Ægypti ; et spiritus meus erit in medio vestrum, nolite timere.

7 Quia hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam.

8 Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus ; et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.

9 Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum.

10 Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ, dicit Dominus exercituum ; et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum.

11 In vigesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggæum prophetam, dicens :

12 Hæc dicit Dominus exercituum : Interroga sacerdotes legem, dicens :

13 Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum ; numquid sanctificabitur ? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt : Non.

14 Et dixit Aggæus : Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur ? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt : Contaminabitur.

15 Et respondit Aggæus, et dixit : Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum ; et omnia quæ obtulerunt ibi, contaminata erunt.

16 Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini.

17 Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem ; et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti.

18 Percussi vos vento urente, et aurugine, et grandine omnia opera manuum vestrarum ; et non fuit in vobis, qui reverteretur ad me, dicit Dominus.

19 Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis ; a die, qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum.

20 Numquid jam semen in germine est ; et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivæ non floruit ? ex die ista benedicam.

21 Et factum est verbum Domini secundo ad Aggæum in vigesima et quarta mensis, dicens :

22 Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens : Ego movebo cœlum pariter et terram,

23 Et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium ; et subvertam quadrigam, et ascensorem ejus ; et descendent equi, et ascensores eorum ; vir in gladio fratris sui.

24 In die illa, dicit Dominus exercituum, assumam te Zorobabel fili Salathiel serve meus, dicit Dominus ; et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit