Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


II Samuelis


4 Audivit autem Isboseth, filius Saul, quod cecidisset Abner in Hebron, et dissolutæ sunt manus ejus ; omnisque Israel perturbatus est.

2 Duo autem viri principes latronum erant filio Saul ; nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitæ de filiis Benjamin ; siquidem et Beroth reputata est in Benjamin ;

3 Et fugerunt Berothitæ in Gethaim, fueruntque ibi advenæ usque ad tempus illud.

4 Erat autem Jonathæ, filio Saul, filius debilis pedibus ; quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrahel ; tollens itaque eum nutrix sua fugit ; cumque festinaret ut fugeret, cecidit et claudus effectus est ; habuitque vocabulum Miphiboseth.

5 Venientes igitur filii Remmon Berothitæ, Rechab et Baana, ingressi sunt, fervente die, domum Isboseth ; qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus, purgans triticum, obdormivit.

6 Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana, frater ejus, et fugerunt.

7 Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum ; sublatoque capite ejus abierunt per viam deserti tota nocte,

8 Et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron ; dixeruntque ad regem : Ecce caput Isboseth, filii Saul, inimici tui, qui quærebat animam tuam ; et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul et de semine ejus.

9 Respondens autem David Rechab et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitæ, dixit ad eos : Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia !

10 Quoniam eum qui annuntiaverat mihi et dixerat : Mortuus est Saul, qui putabat se prospera nuntiare, tenui et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio.

11 Quanto magis nunc, cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra !

12 Præcepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos, præcidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron ; caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit