Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


II Paralipomenon


31 Cumque hæc fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent ; reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas.

2 Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet quam levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.

3 Pars autem regis erat ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere, sabbatis quoque et calendis, et solemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi.

4 Præcepit etiam populo habitantium Jerusalem ut darent partes sacerdotibus et levitis, ut possent vacare legi Domini.

5 Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israel frumenti, vini, et olei, mellis quoque, et omnium quæ gignit humus decimas obtulerunt.

6 Sed et filii Israel et Juda, qui habitabant in urbibus Juda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum quæ voverant Domino Deo suo ; atque universa portantes, fecerunt acervos plurimos.

7 Mense tertio cœperunt acervorum jacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos.

8 Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Israel.

9 Interrogavitque Ezechias sacerdotes et levitas cur ita jacerent acervi.

10 Respondit illi Azarias, sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens : Ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini, comedimus, et saturati sumus ; et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo ; reliquarum autem copia est ista quam cernis.

11 Præcepit igitur Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent,

12 Intulerunt, tam primitias quam decimas, et quæcumque voverant, fideliter ; fuit autem præfectus eorum Chonenias, levita, et Semei, frater ejus secundus,

13 Post quem Jahiel, et Azarias, et Nahath, et Asael, et Jerimoth, Jozabad quoque, et Eliel, et Jesmachias, et Mahath, et Banaias, præpositi sub manibus Choneniæ, et Semei fratris ejus, ex imperio Ezechiæ regis, et Azariæ pontificis domus Dei, ad quos omnia pertinebant.

14 Core vero, filius Jemna, levites, et janitor orientalis portæ, præpositus erat iis quæ sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum.

15 Et sub cura ejus Eden, et Benjamin, Jesue, et Semeias, Amarias quoque, et Sechenias, in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis partes, minoribus atque majoribus

16 Exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Domini ; et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus juxta divisiones suas,

17 Sacerdotibus per familias, et levitis a vigesimo anno et supra, per ordines et turmas suas,

18 Universæque multitudini, tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi, de his quæ sanctificata fuerant, præbebantur.

19 Sed et filiorum Aaron per agros, et suburbana urbium singularum, dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et levitis.

20 Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda ; operatusque est bonum, et rectum, et verum coram Domino Deo suo,

21 In universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et cæremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo ; fecitque, et prosperatus est.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit