Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


I Samuelis


31 Philisthiim autem pugnabant adversum Israel ; et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboe.

2 Irrueruntque Philisthiim in Saul et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua, filios Saul,

3 Totumque pondus prælii versum est in Saul ; et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis.

4 Dixitque Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me illudentes mihi. Et noluit armiger ejus ; fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum.

5 Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo.

6 Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter.

7 Videntes autem viri Israel qui erant trans vallem et trans Jordanem quod fugissent viri Israelitæ et quod mortuus esset Saul et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt ; veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi.

8 Facta autem die altera venerunt Philisthiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboe.

9 Et præciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis ; et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut annuntiaretur in templo idolorum et in populis.

10 Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth ; corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan.

11 Quod cum audissent habitatores Jabes-Galaad, quæcumque fecerant Philisthiim Saul,

12 Surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum ejus de muro Bethsan, veneruntque Jabes-Galaad, et combusserunt ea ibi.

13 Et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt septem diebus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit