Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

I Regum

(Versiculus)

12 Venit autem Roboam in Sichem ; illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem.

2 At vero Jeroboam, filius Nabat, cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Ægypto.

3 Miseruntque et vocaverunt eum. Venit ergo Jeroboam et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes :

4 Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis ; tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi.

5 Qui ait eis : Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,

6 Iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait : Quod datis mihi consilium ut respondeam populo huic ?

7 Qui dixerunt ei : Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus.

8 Qui dereliquit consilium senum quod dederant ei, et adhibuit adolescentes qui nutriti fuerant cum eo et assistebant illi,

9 Dixitque ad eos : Quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi : Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos ?

10 Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo : Sic loqueris populo huic qui locuti sunt ad te dicentes : Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu releva nos ; sic loqueris ad eos : Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.

11 Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum ; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus.

12 Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex dicens : Revertimini ad me die tertia.

13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum quod ei dederant,

14 Et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens : Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro ; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus.

15 Et non acquievit rex populo, quoniam aversatus fuerat eum Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ ad Jeroboam, filium Nabat.

16 Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens : Quæ nobis pars in David ? vel quæ hæreditas in filio Isai ? Vade in tabernacula tua, Israel ; nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israel in tabernacula sua.

17 Super filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.

18 Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa ; et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem.

19 Recessitque Israel a domo David, usque in præsentem diem.

20 Factum est autem cum audisset omnis Israel quod reversus esset Jeroboam, miserunt et vocaverunt eum congregato cætu, et constituerunt eum regem super omnem Israel ; nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam.

21 Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israel, et reducerent regnum Roboam, filio Salomonis.

22 Factus est autem sermo Domini ad Semeiam, virum Dei, dicens :

23 Loquere ad Roboam, filium Salomonis, regem Juda, et ad omnem domum Juda et Benjamin, et reliquos de populo, dicens :

24 Hæc dicit Dominus : Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israel ; revertatur vir in domum suam, a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis præceperat Dominus.

25 Ædificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi ; et egressus inde ædificavit Phanuel.

26 Dixitque Jeroboam in corde suo : Nunc revertetur regnum ad domum David,

27 Si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem ; et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam, regem Juda ; interficientque me, et revertentur ad eum.

28 Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis : Nolite ultra ascendere in Jerusalem ; ecce dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

29 Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan ;

30 Et factum est verbum hoc in peccatum ; ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan.

31 Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.

32 Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quæ celebrabatur in Juda. Et, ascendens altare similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat ; constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat.

33 Et ascendit super altare quod exstruxerat in Bethel, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo ; et fecit solemnitatem filiis Israel, et ascendit super altare ut adoleret incensum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit