Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


I Regum


4 Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel.

2 Et hi principes quos habebat : Azarias, filius Sadoc sacerdotis ;

3 Elihoreph et Ahia, filii Sisa, scribæ ; Josaphat, filius Ahilud, a commentariis ;

4 Banaias, filius Joiadæ, super exercitum ; Sadoc autem, et Abiathar, sacerdotes ;

5 Azarias, filius Nathan, super eos qui assistebant regi ; Zabud filius Nathan, sacerdos, amicus regis ;

6 Et Ahisar præpositus domus ; et Adoniram, filius Abda, super tributa.

7 Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israel, qui præbebant annonam regi et domui ejus ; per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.

8 Et hæc nomina eorum : Ben-Hur, in monte Ephraim ;

9 Ben-Decar in Macces, et in Salebim, et in Beth-Sames, et in Elon, et in Beth-Hanan ;

10 Ben-Hesed in Aruboth. Ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.

11 Ben-Abinadab, cujus omnis Nephath-Dor, Tapheth, filiam Salomonis, habebat uxorem.

12 Bana, filius Ahilud, regebat Thanac et Maggedo, et universam Beth-San, quæ est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Beth-San usque Abel-Mehula e regione Jecmaan.

13 Ben-Gaber in Ramoth-Galaad ; habebat Avoth-Jair, filii Manasse, in Galaad ; ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quæ habebant seras æreas.

14 Ahinadab, filius Addo, præerat in Manaim.

15 Achimaas in Nephthali ; sed et ipse habebat Basemath, filiam Salomonis, in conjugio.

16 Baana, filius Husi, in Aser et in Baloth.

17 Josaphat, filius Pharue, in Issachar.

18 Semei, filius Ela, in Benjamin.

19 Gaber, filius Uri, in terra Galaad, in terra Sehon, regis Amorrhæi, et Og, regis Basan, super omnia quæ erant in illa terra.

20 Juda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine, comedentes et bibentes, atque lætantes.

21 Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti, offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus.

22 Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ,

23 Decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.

24 Ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum, et habebat pacem ex omni parte in circuitu.

25 Habitabatque Juda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.

26 Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium.

27 Nutriebantque eos supradicti regis præfecti ; sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo.

28 Hordeum quoque et paleas equorum et jumentorum deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi.

29 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis, quasi arenam quæ est in littore maris.

30 Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum ;

31 Et erat sapientior cunctis hominibus, sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda, filiis Mahol ; et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.

32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina ejus quinque et mille.

33 Et disputavit super lignis, a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete ; et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.

34 Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ, qui audiebant sapientiam ejus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit