Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


I Paralipomenon


25 Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in cytharis, et psalteriis, et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes.

2 De filiis Asaph : Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph, sub manu Asaph prophetantis juxta regem.

3 Porro Idithun : filii Idithun, Godolias : Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.

4 Heman quoque : filii Heman : Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth.

5 Omnes isti filii Heman, videntis regis, in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu ; deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres.

6 Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et cytharis, in ministeria domus Domini juxta regem : Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.

7 Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo.

8 Miseruntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus.

9 Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim.

10 Tertia, Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim.

11 Quarta, Isari, filiis et fratribus ejus duodecim.

12 Quinta, Nathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim.

13 Sexta, Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim.

14 Septima, Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim.

15 Octava, Jesaiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.

16 Nona, Mathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim.

17 Decima, Semeiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.

18 Undecima, Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim.

19 Duodecima, Hasabiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.

20 Tertia decima, Subael, filiis et fratribus ejus duodecim.

21 Quarta decima, Mathathiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.

22 Quinta decima, Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim.

23 Sexta decima, Hananiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.

24 Septima decima, Jesbacassæ, filiis et fratribus ejus duodecim.

25 Octava decima, Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim.

26 Nona decima, Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim.

27 Vigesima, Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim.

28 Vigesima prima, Othir, filiis et fratribus ejus duodecim.

29 Vigesima secunda, Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim.

30 Vigesima tertia, Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim.

31 Vigesima quarta, Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit