Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


I Paralipomenon


11 Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.

2 Heri quoque, et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel ; tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israel, et tu eris princeps super eum.

3 Venerunt ergo omnes majores natu Israel, ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino ; unxeruntque eum regem super Israel, juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.

4 Abiit quoque David, et omnis Israel in Jerusalem ; hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.

5 Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est Civitas David,

6 Dixitque : Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab, filius Sarviæ, et factus est princeps.

7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est Civitas David.

8 Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit.

9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.

10 Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israel, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israel.

11 Et iste numerus robustorum David : Jesbaam, filius Hachamoni, princeps inter triginta. Iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.

12 Et post eum Eleazar, filius patrui ejus, Ahohites, qui erat inter tres potentes.

13 Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo ; fugeratque populus a facie Philisthinorum.

14 Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum ; cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.

15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.

16 Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.

17 Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta !

18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet ; qui noluit, sed magis libavit illam Domino,

19 Dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam ! Et ob hanc causam noluit bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.

20 Abisai quoque, frater Joab, ipse erat princeps trium ; et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,

21 Et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum ; verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.

22 Banaias, filius Joiadæ, viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel. Ipse percussit duos ariel Moab ; et ipse descendit, et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.

23 Et ipse percussit virum Ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium. Descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.

24 Hæc fecit Banaias, filius Joiadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,

25 Inter triginta primus ; verumtamen ad tres usque non pervenerat. Posuit autem eum David ad auriculam suam.

26 Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan, filius patrui ejus, de Bethlehem ;

27 Sammoth Arorites, Helles Pharonites ;

28 Ira, filius Acces, Thecuites, Abiezer Anathothites,

29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,

30 Maharai Netophathites, Heled, filius Baana, Netophathites ;

31 Ethai, filius Ribai de Gabaath, filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites ;

32 Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth, Bauramites, Eliaba Salabonites.

33 Filii Assem Gezonites, Jonathan, filius Sage Ararites ;

34 Ahiam, filius Sachar Ararites ;

35 Eliphal, filius Ur ;

36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites ;

37 Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai ;

38 Joel, frater Nathan, Mibahar, filius Agarai ;

39 Selec Ammonites, Naharai Berothites, armiger Joab, filii Sarviæ ;

40 Ira Jethræus, Gareb Jethræus ;

41 Urias Hethæus, Zabad, filius Oholi ;

42 Adina, filius Siza Rubenites, princeps Rubenitarum, et cum eo triginta ;

43 Hanan, filius Maacha, et Josaphat Mathanites ;

44 Ozia Astarothites, Samma et Jehiel, filii Hotham Arorites ;

45 Jedihel filius Samri, et Joha, frater ejus, Thosaites ;

46 Eliel Mahumites, et Jeribai et Josaia, filii Elnaem, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit