Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

I Paralipomenon

(Versiculus)

6 Filii Levi : Gerson, Caath, et Merari.

2 Filii Caath : Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.

3 Filii Amram : Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron : Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.

4 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue,

5 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.

6 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth.

7 Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.

8 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,

9 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan,

10 Johanan genuit Azariam ; ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem.

11 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,

12 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,

13 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,

14 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec.

15 Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.

16 Filii ergo Levi : Gersom, Caath, et Merari.

17 Et hæc nomina filiorum Gersom : Lobni, et Semei.

18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.

19 Filii Merari : Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum :

20 Gersom, Lobni, filius ejus, Jahath, filius ejus, Zamma, filius ejus,

21 Joah, filius ejus, Addo, filius ejus, Zara, filius ejus, Jethrai, filius ejus.

22 Filii Caath : Aminadab, filius ejus, Core, filius ejus, Asir, filius ejus,

23 Elcana, filius ejus, Abiasaph, filius ejus, Asir, filius ejus,

24 Thahath, filius ejus, Uriel, filius ejus, Ozias, filius ejus, Saul, filius ejus.

25 Filii Elcana, Amasai, et Achimoth,

26 Et Elcana. Filii Elcana : Sophai, filius ejus, Nahath, filius ejus,

27 Eliab, filius ejus, Jeroham, filius ejus, Elcana, filius ejus.

28 Filii Samuel : primogenitus Vasseni, et Abia.

29 Filii autem Merari, Moholi, Lobni, filius ejus, Semei, filius ejus, Oza, filius ejus,

30 Sammaa, filius ejus, Haggia, filius ejus, Asaia, filius ejus.

31 Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca ;

32 Et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes, donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem ; stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.

33 Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis : de filiis Caath, Hemam cantor, filius Johel, filii Samuel,

34 Filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu,

35 Filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,

36 Filii Elcana, filii Joel, filii Azariæ, filii Sophoniæ,

37 Filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,

38 Filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel.

39 Et frater ejus Asaph qui stabat a dextris ejus, Asaph, filius Barachiæ, filii Samaa,

40 Filii Michael, filii Basaiæ, filii Melchiæ,

41 Filii Athanai, filii Zara, filii Adaia,

42 Filii Ethan, filii Zamma, filii Semei,

43 Filii Jeth, filii Gersom, filii Levi.

44 Filii autem Merari, fratres eorum, ad sinistram : Ethan, filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,

45 Filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ,

46 Filii Amasai, filii Boni, filii Somer,

47 Filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.

48 Fratres quoque eorum levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.

49 Aaron vero, et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum ; et ut precarentur pro Israel, juxta omnia quæ præceperat Moyses, servus Dei.

50 Hi sunt autem filii Aaron : Eleazar, filius ejus, Phinees, filius ejus, Abisue, filius ejus,

51 Bocci, filius ejus, Ozi, filius ejus, Zarahia, filius ejus,

52 Meraioth, filius ejus, Amarias, filius ejus, Achitob, filius ejus,

53 Sadoc, filius ejus, Achimaas, filius ejus.

54 Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum ; ipsis enim sorte contigerant.

55 Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum ;

56 Agros autem civitatis, et villas, Caleb, filio Jephone.

57 Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum, Hebron, et Lobna, et suburbana ejus,

58 Jether quoque et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis,

59 Asan quoque, et Bethsemes et suburbana earum.

60 De tribu autem Benjamin : Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis ; omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.

61 Filiis autem Caath residuis de cognatione sua, dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.

62 Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.

63 Filiis autem Merari per cognationes suas, de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.

64 Dederunt quoque filii Israel levitis civitates, et suburbana earum ;

65 Dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin, urbes has quas vocaverunt nominibus suis,

66 Et his qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.

67 Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum : Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,

68 Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,

69 Necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum.

70 Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus : his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.

71 Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse : Gaulon in Basan et suburbana ejus, et Astharoth cum suburbanis suis.

72 De tribu Issachar : Cedes et suburbana ejus, et Dabereth cum suburbanis suis ;

73 Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis.

74 De tribu vero Aser : Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,

75 Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis.

76 Porro de tribu Nephthali : Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus.

77 Filiis autem Merari residuis, de tribu Zabulon : Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus.

78 Trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben : Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis ;

79 Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis ;

80 Necnon et de tribu Gad : Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis,

81 Sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit